- PSECAS
- PSECASancilla apud Romanos, ornandis crinibus praefecta. Vetus Schol. Fuvenalis ad v. 489. Sat. 6. Psecas, ait, Graece dicunt, quando minutim sive rarum pluit. Ornatrices igitur componentes rarum aut parum aquae solent mittere, ac velut ψεκάζειν: Ergo nominis Etymologiam ab arte sumpsit. Discreta enim cum essent ancillarum officia, atque nonnullae disponerent tantum crines et in orbes digererent: aliae crines dispositos digestosque aquis adspergerent, hae proprie Psecades sunt appellatae: Iuvenalis, loc. cit.Nuda humero Psecas infelix, nudisque mamillis,Altior hic quare cmcinnus? Taurea punitContinuô flexi crimen facinusque capilli.Quid Psecas admisit? Quanam est hic culpa puellae,Si tibi displicuit nasus tuus? altera laevumExtendit, pectitque comas, et volvit in orbem,Est in consilio matrona, admotaque lanisEmeritô quae cessat acu. ——Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis, et Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 35. ut et supra, in voce Ornatrix. Antimachum Poetam Psecadem quoque appellatum fuisse, refert Suid. in Τευθίδες, ubi Hieron. Wolfius vertit, rorem: id enim Graeca vox notat. Sed mollities eius denotari potius videtur, ut quod muliebribus se addixerit ministeriis et capillos Matronarum, instar ancillae, composuerit, irroraverit, digesserit. De eo autem Aristophanes in Acharnens, versus finem,Α᾿ντίμαχον τὸν ψεκάδοςΤὸν ξυγγραφῆ τȏυ μελέων, τὸν ποιητὴν,Ω῾ς μὲν ἁπλῷ λόγῳ, κακῶςἘξολέσειεν ὁ Ζεὺς.Antimachum illum PsecadisVersificatorem hominem usque ineptum,Ut breviter dicam, maleIuppiter illum perdat!E quibus verbis cum Suidas suam sententiam hauserit, lapsum eum memoriâ iudicat Dempst. neque enim illum psecadem sed Pseca dis Poetam vocat Comicus, h. e. vilis alicuius ancillulae Ornatricis amorem carminibus aucupantem. Consule Scholiastem verter. et Eustathium apud Bisetum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.